Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05                              

He exhorts both priests and laity to their respective duties and recommends to all humility and watchfulness.

[1] Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator : [2] pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie : [3] neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. [4] Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. [5] Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

[6] Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis : [7] omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. [8] Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret : [9] cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri. [10] Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

[11] Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen. [12] Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. [13] Salutat vos ecclesia quae est in Babylone coelecta, et Marcus filius meus. [14] Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 5   next >