Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05                              

Exhortations to cease from sin, to mutual charity, to do all for the glory of God, to be willing to suffer for Christ.

[1] Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis : [2] ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. [3] Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. [4] In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes. [5] Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

[6] Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. [7] Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. [8] Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum. [9] Hospitales invicem sine murmuratione. [10] Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.

[11] Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. [12] Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat : [13] sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. [14] Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. [15] Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.

[16] Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine : [17] quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? [18] et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? [19] Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.

< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 4   next >