Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05                              

We are to lay aside all guile and go to Christ the living stone, and, as being now his people, walk worthily of him, with submission to superiors and patience under sufferings.

[1] Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, [2] sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem : [3] si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. [4] Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum : [5] et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

[6] Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur. [7] Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes : hic factus est in caput anguli, [8] et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. [9] Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. [10] Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

[11] Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, [12] conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. [13] Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum : sive regi quasi praecellenti : [14] sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum : [15] quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :

[16] quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. [17] Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate. [18] Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. [19] Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste. [20] Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum.

[21] In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus : [22] qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus : [23] qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste : [24] qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiae vivamus : cujus livore sanatis estis. [25] Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

< previous   1st Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 2   next >