Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To Titus   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03                                  

How he is to instruct both old and young. The duty of servants. The Christian's rule of life.

[1] Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam : [2] senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia : [3] anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes : [4] ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, [5] prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.

[6] Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. [7] In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, [8] verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. [9] Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, [10] non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

[11] Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, [12] erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, [13] exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi : [14] qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. [15] Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

< previous   Epistle Of Saint Paul To Titus   next >
< previous   Chapter 2   next >