He gives him lessons concerning widows, and how he is to behave to his clergy.
[1] Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
[2] anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
[3] viduas honora, quae vere viduae sunt.
[4] Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
[5] Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
[6] Nam quae in deliciis est, vivens mortua est.
[7] Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint.
[8] Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
[9] Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
[10] in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
[11] Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt :
[12] habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
[13] simul autem et otiosae discunt circuire domos : non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
[14] Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
[15] Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
[16] Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat.
[17] Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
[18] Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
[19] Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
[20] Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
[21] Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
[22] Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
[23] Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
[24] Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
[25] Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
|