What sort of men are to be admitted into the clergy. The church is the pillar of truth.
[1] Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
[2] Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
[3] non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
[4] suae domui bene praepositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
[5] Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit?
[6] Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
[7] Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
[8] Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
[9] habentes mysterium fidei in conscientia pura.
[10] Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
[11] Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
[12] Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
[13] Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.
[14] Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito :
[15] si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
[16] Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
|