Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05                              

He exhorts them to purity and mutual charity. He treats of the resurrection of the dead.

[1] De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. [2] Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum. [3] Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione, [4] ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore : [5] non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum :

[6] et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus. [7] Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. [8] Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. [9] De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. [10] Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,

[11] et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis : et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis. [12] Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. [13] Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. [14] Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. [15] Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

[16] Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. [17] Itaque consolamini invicem in verbis istis.

< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 4   next >