Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05                              

The apostle's concern and love for the Thessalonians.

[1] Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis : [2] et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra : [3] ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. [4] Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. [5] Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.

[6] Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos : [7] ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, [8] quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. [9] Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, [10] nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae?

[11] Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. [12] Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis : [13] ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.

< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 3   next >