Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Colossians   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04                                

He exhorts them to put off the old man, and to put on the new. The duties of wives and husbands, children and servants.

[1] Igitur, si consurrexistis cum Christo : quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : [2] quae sursum sunt sapite, non quae super terram. [3] Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. [4] Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. [5] Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus :

[6] propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis : [7] in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis. [8] Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. [9] Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, [10] et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :

[11] ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus. [12] Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam : [13] supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. [14] Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis : [15] et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.

[16] Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. [17] Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. [18] Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. [19] Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. [20] Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.

[21] Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. [22] Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. [23] Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus : [24] scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite. [25] Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Colossians   next >
< previous   Chapter 3   next >