Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Ephesians   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06                            

He exhorts them to unity, to put on the new man, and to fly sin.

[1] Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, [2] cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, [3] solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. [4] Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. [5] Unus Dominus, una fides, unum baptisma.

[6] Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. [7] Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. [8] Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. [9] Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? [10] Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.

[11] Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, [12] ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi : [13] donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi : [14] ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. [15] Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :

[16] ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. [17] Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, [18] tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, [19] qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam. [20] Vos autem non ita didicistis Christum,

[21] si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, [22] deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. [23] Renovamini autem spiritu mentis vestrae, [24] et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. [25] Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.

[26] Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. [27] Nolite locum dare diabolo : [28] qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. [29] Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus. [30] Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.

[31] Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. [32] Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Ephesians   next >
< previous   Chapter 4   next >