The mystery hidden from former ages was discovered to the apostle, to be imparted to the Gentiles. He prays that they may be strengthened in God.
[1] Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
[2] si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis :
[3] quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
[4] prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
[5] quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
[6] gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
[7] cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
[8] Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
[9] et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit :
[10] ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
[11] secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
[12] in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
[13] Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quae est gloria vestra.
[14] Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
[15] ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
[16] ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
[17] Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
[18] ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
[19] scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
[20] Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis :
[21] ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
|