Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Christ's resurrection and ours. The manner of our resurrection.

[1] Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, [2] per quod et salvamini : qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. [3] Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas : [4] et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas : [5] et quia visus est Cephae, et post hoc undecim :

[6] deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt : [7] deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus : [8] novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. [9] Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. [10] Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :

[11] sive enim ego, sive illi : sic praedicamus, et sic credidistis. [12] Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? [13] Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit. [14] Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra : [15] invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.

[16] Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. [17] Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris. [18] Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. [19] Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. [20] Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,

[21] quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. [22] Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. [23] Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. [24] Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. [25] Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.

[26] Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat : [27] Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. [28] Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. [29] Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? [30] ut quid et nos periclitamur omni hora?

[31] Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. [32] Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. [33] Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala. [34] Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. [35] Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?

[36] Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur : [37] et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. [38] Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus. [39] Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. [40] Et corpora caelestia, et corpora terrestria : sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.

[41] Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate : [42] sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. [43] Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute : [44] seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est : [45] Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

[46] Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. [47] Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de caelo, caelestis. [48] Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis caelestis, tales et caelestes. [49] Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. [50] Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.

[51] Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. [52] In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur. [53] Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem. [54] Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria. [55] Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?

[56] Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex. [57] Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. [58] Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 15   next >