Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Charity is to be preferred before all gifts.

[1] Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. [2] Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. [3] Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. [4] Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, [5] non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

[6] non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati : [7] omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. [8] Caritas numquam excidit : sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. [9] Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. [10] Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

[11] Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. [12] Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. [13] Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec : major autem horum est caritas.

< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 13   next >