Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

He blames them for going to law before unbelievers. Of sins that exclude from the kingdom of heaven. The evil of fornication.

[1] Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? [2] an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? [3] Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis saecularia? [4] Saecularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum. [5] Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum?

[6] Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles? [7] Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? [8] Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus. [9] An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, [10] neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

[11] Et haec quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. [12] Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. [13] Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori. [14] Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam. [15] Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.

[16] An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim ( inquit) duo in carne una. [17] Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. [18] Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. [19] An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? [20] Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 6   next >