DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

God's ministers are not to be judged. He reprehends their boasting of their preachers and describes the treatment the apostles every where met with.

[1] Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. [2] Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. [3] Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. [4] Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. [5] Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

[6] Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. [7] Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? [8] Jam saturati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus. [9] Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos: quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. [10] Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo: nos infirmi, vos autem fortes: vos nobiles, nos autem ignobiles.

[11] Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, [12] et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: [13] blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. [14] Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. [15] Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.

[16] Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. [17] Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo. [18] Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. [19] Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. [20] Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.

[21] Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?

< previous | Chapter 4 | next >