Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

They must not contend about their teachers, who are but God's ministers and accountable to him. Their works shall be tried by fire.

[1] Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, [2] lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis. [3] Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? [4] Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? [5] ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.

[6] Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit. [7] Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus. [8] Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. [9] Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. [10] Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.

[11] Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. [12] Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, [13] uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. [14] Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. [15] Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

[16] Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? [17] Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. [18] Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens. [19] Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum. [20] Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.

[21] Nemo itaque glorietur in hominibus. [22] Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura : omnia enim vestra sunt : [23] vos autem Christi : Christus autem Dei.

< previous   1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians   next >
< previous   Chapter 3   next >