Latin Vulgate Bible

< prev 1st Epistle of St Paul to the Corinthians next >
< prev Chapter 2 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

His preaching was not in loftiness of words, but in spirit and power. And the wisdom he taught was not to be understood by the worldly wise or sensual man, but only by the spiritual man.

 1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi.  2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.  3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :  4 et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :  5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

 6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur :  7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,  8 quam nemo principum hujus saeculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.  9 Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum :  10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

 11 Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.  12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis :  13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.  14 Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.  15 Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.

 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.

< prev 1st Epistle of St Paul to the Corinthians next >
< prev Chapter 2 next >

 
TOP OF PAGE