Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Malachias (Malachi)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04                                

The judgment of the wicked, and reward of the just. An exhortation to observe the law. Elias shall come for the conversion of the Jews.

[1] Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen. [2] Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento. [3] Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. [4] Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel, praecepta et judicica. [5] Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

[6] Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.

< previous   Prophecy Of Malachias (Malachi)   next >
< previous   Chapter 4   next >