Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Habacuc (Habakkuk)   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03                                  

(No prolog)

[1] Oratio Habacuc prophetae, pro ignorantiis. [2] Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies : cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. [3] Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan : operuit caelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. [4] Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus. [5] Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.

[6] Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi : incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeterntatis ejus. [7] Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae; turbabuntur pelles terrae Madian. [8] Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio. [9] Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es; fluvios scindes terrae. [10] Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit : dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.

[11] Sol et luna steterunt in habitaculo suo : in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. [12] In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes. [13] Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo : percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. [14] Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me : exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. [15] Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

[16] Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat : ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. [17] Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum : abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus. [18] Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo. [19] Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum : et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

< previous   Prophecy Of Habacuc (Habakkuk)   next >
< previous   Chapter 3   next >