Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Habacuc (Habakkuk)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03                                  

The prophet is admonished to wait with faith. The enemies of God's people shall assuredly be punished.

[1] Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem : et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. [2] Et respondit mihi Dominus, et dixit : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. [3] Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. [4] Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet. [5] Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur : qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur : et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.

[6] Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur : Vae ei qui multiplicat non sua? usquequo et aggravat contra se densum lutum? [7] Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? [8] Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis, et omnium habitantium in ea. [9] Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali! [10] Cogitasti confusionem domui tuae; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.

[11] Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit. [12] Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate! [13] Numquid non haec sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient. [14] Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare. [15] Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus!

[16] Repletus es ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam. [17] Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea. [18] Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta. [19] Vae qui dicit ligno : Expergiscere; Surge, lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus. [20] Dominus autem in templo sancto suo : sileat a facie ejus omnis terra!

< previous   Prophecy Of Habacuc (Habakkuk)   next >
< previous   Chapter 2   next >