Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Joel   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03                                  

The Lord shall judge all nations in the valley of Josaphat. The evils that shall fall upon the enemies of God's people: his blessing upon the church of the saints.

[1] Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, [2] congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. [3] Et super populum meum miserunt sortem; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent. [4] Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. [5] Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.

[6] Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. [7] Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum. [8] Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. [9] Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes viri bellatores. [10] Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.

[11] Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos. [12] Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu. [13] Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia : quia multiplicata est malitia eorum. [14] Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis. [15] Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.

[16] Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur caeli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel. [17] Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. [18] Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. [19] Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. [20] Et Judaea in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.

[21] Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram; et Dominus commorabitur in Sion.

< previous   Prophecy Of Joel   next >
< previous   Chapter 3   next >