|
Jerusalem is invited to rejoice and behold the return of her children out of their captivity.
[1] Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae.
[2] Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.
[3] Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est.
[4] Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax justitiae, et honor pietatis.
[5] Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
[6] Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:
[7] constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
[8] Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei.
[9] Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia quae est ex ipso.
|