|
The prophet exhorts to the keeping of the law of wisdom, and encourages the people to be patient, and to hope for their deliverance.
[1] Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
[2] Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
[3] Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienae.
[4] Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis.
[5] Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel:
[6] venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
[7] Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum aeternum, immolantes daemoniis, et non Deo.
[8] Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
[9] Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
[10] Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Aeternus.
[11] Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
[12] Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
[13] Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
[14] Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Aeternus.
[15] Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguae,
[16] qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduae, et a filiis unicam desolaverunt.
[17] Ego autem, quid possum adjuvare vos?
[18] qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
[19] Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola.
[20] Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
[21] Animaequiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
[22] Ego enim speravi in aeternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro.
[23] Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.
[24] Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno.
[25] Filii, patienter sustinete iram quae supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
[26] Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
[27] Animaequiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
[28] Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum:
[29] qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
[30] Animaequior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit.
[31] Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
[32] Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quae accepit filios tuos.
[33] Sicut enim gavisa est in tua ruina, et laetata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,
[34] et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.
[35] Ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus, et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis.
[36] Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
[37] Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.
|