Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Baruch   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06                            

They pray for mercy, acknowledging that they are justly punished for forsaking true wisdom. A prophecy of Christ.

[1] Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. [2] Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te : [3] quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in aevum? [4] Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. [5] Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto :

[6] quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine : [7] quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te. [8] Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisiti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. [9] Audi, Israel, mandata vitae : auribus percipe, ut scias prudentiam. [10] Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es,

[11] inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum? [12] Dereliquisti fontem sapientiae : [13] nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. [14] Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. [15] Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus?

[16] Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quae sunt super terram? [17] qui in avibus caeli ludunt, [18] qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? [19] Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. [20] Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinae ignoraverunt,

[21] neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est; [22] non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. [23] Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae : viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus. [24] O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! [25] magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.

[26] Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. [27] Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt : propterea perierunt, [28] et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. [29] Quis ascendit in caelum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus? [30] Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?

[31] Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus : [32] sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore : et replevit eam pecudibus et quadrupedibus [33] qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore. [34] Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt : [35] vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.

[36] Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. [37] Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. [38] Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

< previous   Prophecy Of Baruch   next >
< previous   Chapter 3   next >