Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Esther   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Mardochai detects the conspiracy of the two eunuchs.

[1] Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. [2] Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. [3] Qui de utroque, habita quaestione, confessos jussit duci ad mortem. [4] Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. [5] Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.

[6] Aman vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo ejus pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem hoc exemplar fuit.

< previous   Book Of Esther   next >
< previous   Chapter 12   next >