DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
 
1

1 Esdras (Ezra) 3:8
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitae, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.

2

Isaias (Isaiah) 14:9
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.

3

Jeremias (Jeremiah) 8:7
Milvus in caelo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.

4

Ezechiel (Ezeckiel) 38:18
Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.

5

Malachias (Malachi) 3:2
Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:

6

Matthew 24:3
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?

7

Matthew 24:27
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.

8

Matthew 24:37
Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis:

9

Matthew 24:39
Et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.

10

Acts Of Apostles 13:24
Praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israel.

11

1 Corinthians 1:8
Qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.

12

2 Thessalonians 2:8
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:

13

2 Thessalonians 2:9
Cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,

14

James 5:8
Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.

15

2 Peter 3:4
Dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.

 
 
 

0.000 seconds