DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
 
1

Luke 22:43
Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

2

Galatians 1:8
Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

3

Genesis 22:11
Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.

4

Genesis 21:17
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

5

Genesis 22:15
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens:

6

Matthew 28:2
Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

7

Apocalypse (Revelation) 8:10
Et tertius angelus tuba cecinit: et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum:

8

Apocalypse (Revelation) 9:1
Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.

9

Apocalypse (Revelation) 14:17
Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.

10

Apocalypse (Revelation) 11:15
Et septimus angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen.

11

Judges 2:1
Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de Aegypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum:

12

Apocalypse (Revelation) 14:15
Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae.

13

Apocalypse (Revelation) 14:18
Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae: quoniam maturae sunt uvae ejus.

14

Job 33:23
Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem,

15

Genesis 48:16
Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

16

Tobias (Tobit) 7:5
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.

17

Apocalypse (Revelation) 8:5
Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus.

18

Tobias (Tobit) 6:11
Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam praeter eam.

19

Apocalypse (Revelation) 16:17
Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est.

20

Zacharias (Zachariah) 4:1
Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.

21

Daniel 3:49
Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,

22

Judges 6:21
Extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.

23

Apocalypse (Revelation) 8:3
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.

24

Acts Of Apostles 12:7
Et ecce angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus.

25

Matthew 1:20
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

26

Genesis 8:2
Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo.

27

Genesis 19:24
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo:

28

Exodus 16:4
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de caelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.

29

Exodus 20:22
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.

30

Deuteronomy 4:36
De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:

31

Deuteronomy 11:11
Sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias,

32

Deuteronomy 28:24
Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis, donec conteraris.

33

Josue (Joshua) 10:11
Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.

34

Judges 5:20
De caelo dimicatum est contra eos: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

35

2 Kings (2 Samuel) 21:10
Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.

36

2 Kings (2 Samuel) 22:14
Tonabit de caelo Dominus: et excelsus dabit vocem suam.

37

4 Kings (2 Kings) 1:10
Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.

38

4 Kings (2 Kings) 1:12
Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.

39

4 Kings (2 Kings) 1:14
Ecce descendit ignis de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animae meae.

40

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 21:26
Et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti.

41

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6:23
Tu audies de caelo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.

42

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6:25
Tu exaudies de caelo, et propitiare peccato populi tui Israel, et reduc eos in terram, quam dedisti eis, et patribus eorum.

43

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6:27
Exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terrae, quam dedisti populo tuo ad possidendum.

44

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6:30
Tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum):

45

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6:33
Tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant, quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi.

46

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6:35
Tu exaudies de caelo preces eorum, et obsecrationem, et ulciscaris.

47

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 6:39
Tu exaudies de caelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum, et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori:

48

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 7:1
Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum.

49

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 7:14
Conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

50

2 Esdras (Nehemiah) 9:13
Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de caelo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, caeremonias, et praecepta bona:

 
 
 

0.007 seconds